- VOLUSIUS Saturninus
- VOLUSIUS Saturninusde quo sic Tacit. l. 13. Annal. c. 30. L. Volusius egregiâ famâ concessit, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi, praecipuaeque opes etc. De divitiis eius idem, l. 14. Annal. c. 56. Et quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, etc. Sed et tota Volusiorum domus dives. Tacit. l. 3. Annal. c. 30. Volusio vetus familia, neque tamen Praeturam egressa, ipse Consulatum intulit, opumque, quibus domus illa immensum viguit, primus accumulator fuit. Silius, l. 5. v. 262.Occumbis, generose Volux, nec clausa repostisPondera thesauris, patriô nec regia quondamPraefulgens ebore, et possessa mapalia soliPraefuerint. --- ---Vide et Lucius et Quintus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.